Regularum libri
Ex libro I
Dig. 4,6,45Scaevola libro primo regularum. Milites omnes, qui discedere signis sine periculo non possunt, rei publicae causa abesse intelleguntur.
Dig. 8,6,20Scaevola libro primo regularum. Usu retinetur servitus, cum ipse cui debetur utitur quive in possessionem eius est aut mercennarius aut hospes aut medicus quive ad visitandum dominum venit vel colonus aut fructuarius:
Dig. 8,6,22Scaevola libro primo regularum. Denique quicumque quasi debita via usus fuerit,
Dig. 8,6,24Scaevola libro primo regularum. licet malae fidei possessor sit, retinebitur servitus.
Dig. 23,2,54Scaevola libro primo regularum. Et nihil interest, ex iustis nuptiis cognatio descendat an vero non: nam et volgo quaesitam sororem quis vetatur uxorem ducere.
Dig. 27,1,22Scaevola libro primo regularum. Geometrae a tutelis non vacant. 1Hi vero, quibus princeps curam alicuius rei iunxit, excusantur a tutela, donec curam gerunt.
Dig. 50,4,5Scaevola libro primo regularum. Navicularii et mercatores olearii, qui magnam partem patrimonii ei rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici vacationem habent.
Dig. 50,7,6Scaevola libro primo regularum. Legato tempus prodest, ex quo legatus creatus est, non ex quo Romam venit. 1Sed si non constat, legatus sit an non, Romae praetor de hoc cognoscit.