Quaestionum libri
cum Notis Pauli
Ex libro XXIV
Dig. 5,1,42Idem libro vicensimo quarto quaestionum. Si uxor a legato Romae diverterit, dotis nomine defendendum Romae virum responsum est.
Dig. 50,17,76Idem libro vicensimo quarto quaestionum. In totum omnia, quae animi destinatione agenda sunt, non nisi vera et certa scientia perfici possunt.