Pandectarum libri
Ex libro VII
Dig. 42,1,1Modestinus libro septimo pandectarum. Res iudicata dicitur, quae finem controversiarum pronuntiatione iudicis accipit: quod vel condemnatione vel absolutione contingit.
Modestinus, Pandects, Book VII. By res judicata, is meant the termination of a controversy by the judgment of a court. This is accomplished either by an adverse decision, or by discharge from liability.
Dig. 42,1,29Idem libro septimo pandectarum. Tempus, quod datur iudicato, etiam heredibus eius ceterisque qui in locum eius succedunt tribuitur (videlicet quod ex tempore deest), quia causae magis quam personae beneficium praestituitur.
Dig. 46,3,77Idem libro septimo pandectarum. In liberto antiquior contractus operarum esse non potest, sine quo libertas ei data non esset.