Digestorum libri
Ex libro XXV
Dig. 48,13,14Marcellus libro vicensimo quinto digestorum. Peculatus nequaquam committitur, si exigam ab eo pecuniam, qui et mihi et fisco debet: non enim pecunia fisci intercipitur, quae debitori eius aufertur, scilicet quia manet debitor fisci nihilo minus.